- CALLAICA vel CALLAINA
- CALLAICA vel CALLAINAapud Plin. l. 37. c. 10 et ex eo Solin. c. 20. Nam in Germaniae continentibus Callaica reperitu, quam gemman Arabicis anteponunt, vincit enim gratiâ. Arabes quidem dicunt non alibi reperiri, quam in nidu avium, quas melancarphos vocant: quod nullus recepit, cum apud Germaniae Populos, quamvis rara, in saxis tamen paret. Honore et pretiô ad smaragdos, viret pallidum: nihil iucundius aurum decet: subintellige Gemma, a colote sic dicta est; cum in aliis plerisque gemmis color ab ipsis nomen habeat. Nempe pallidum viret, quem Venetum seu Callainum coloremesse, ait Salmas. Vide supra. Optim um in ea esse smaragdi colorem, Plinius habet. Quod vero Solinus de Germania scribit, de Carmania intelligendum esse, idem docet Salmas. ex Plinio l. 37. c. 8. Neque pretiô et honore Callaica par smaragdis, fragilis enim, et pulcherrimae etaum eleô, unguentô et merô colorem deperdunt, cum contra sinaragdi, quae naturâ minus virides sunt, oleô et merô proficiant. Imo ne ropazio quidem comparanda, quem sextô locô inter gemmas numerant, cum smaragdus tertium obtineat. Similem tamen topazio Plainius facit, colore videl. quem Alexander Polyhistor ait esse, velut olei recentis, quod ita viride est, ut tamen ex aureo colore aliquid trahat. Interim auro decorando, h. e. poculis aureis, quae hind λιθοκόλλητα et διάλιθα Graecis, aptissima visa Callaica; quod tamen et de aliis gemmis viridibus legimus. Vide infra ubi de Poculis aureis gemmatisque/ Alia a Callaica gemma Callais videtur, ex eodem Plinio d. l. ubi de Callaide, Callais, inquit, Sapphirum imitatur, candidior et littorso mari sinulis. Sapphirus autem vel purpurea est vel caerulea; quarum illam Callais eô auctore imitatur, quae candidior est; i. e. purpurae dilutiori et littoroso mari, nec ita alto (quod πορφύρεον et κυάνεον Graecis) similis. Vide Salmas. ad Solin. p. 236. et seqq. ubi inter alia Callaidem cum turquesia consundentes refellit, ut et supra in voce Calla. Sed et Callaicam inauris genus, habes infra ubi de Inauribus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.